top of page

LENDO...

Primus Mythographus Vaticanus, I, 50 - Fabula Herculis et Alcmenae

hercules-cobras.jpg

Hércules estrangulando as cobras diante

dos olhos de Anfitrião e Alcmena. Fragmento.

Afresco da êxedra da Casa dos Vettii em Pompéia.

1 Herculis ortus fuit talis: Iuppiter cum Alcmena uxore Amphitryonis in specie eius concubuit; ex qua natus est Hercules. 2 Cuius ut ortus Iunoni celatus esset, quae natos de pellicibus odio habuit, geminata est nox. 3 Sed cum non latuisset Iunonem, immisit duos serpentes, qui Herculem deuorarent in cunis iacentem. 4 Erant duo pueri, Iphiclus de Amphitryone, Hercules de Ioue; Iphiclus, ab aduentu serpentium territus de cunis cecidit et uagitu suo parentes dormientes excitauit, qui surgentes uiderunt Herculem angues elidentem et eorum guttura praefocantem.

bottom of page