LENDO...
Sêneca, De otio, 7
Sêneca e Nero, por Eduardo Barrón González, Museu do Prado, Madri
7. Praeterea tria genera sunt uitae, inter quae quod sit optimum quaeri solet. Vnum uoluptati uacat, alterum contemplatione tertium actioni. Primum deposita contentione depositoque odio quod implacabile diuersa sequentibus indiximus, uideamus, ut haec omnia ad idem sub alio atque alio titulo perueniant. Nec ille, qui uoluptatem probat, sine contemplatione est, nec ille, qui contemplationi inseruit, sine uoluptate est, nec ille, cuius uita actionibus destinata est, sine contemplatione est. [2] “Plurimum,” inquis, “discriminis est, utrum aliqua res propositum sit an propositi alterius accessio.” Sit sane grande discrimen, tamen alterum sine altero non est. Nec ille sine actione contemplatus nec hic sine contemplatione agit, nec ille tertius, de quo male existimare consensimus, uoluptatem inertem probat, sed eam, quam ratione efficit firmam sibi; [3] ita et haec ipsa uoluptaria secta in actu est. Quidni in actu sit? cum ipse dicat Epicurus aliquando se recessurum a uoluptate, dolorem etiam adpetiturum, si aut uoluptati imminebit paenitentia aut dolor minor pro grauiore sumetur? Quo pertinet haec dicere ? [4] Vt appareat contemplationem placere omnibus ; alii petunt illam, nobis haec statio, non portus est.
L. ANNAEUS SENECA. Moral Essays: volume 2. John W. Basore. London and New York: Heinemann, 1932.