LENDO...

MARTIALIS, Apophoreta (XIV, 184, 186, 188, 190, 192)

Ilíada, manuscrito grego do séc. V d.C. 

XIV, 184 Homerus in pugillaribus membraneis

Ilias et Priami regnis inimicus Vlixes

multiplici pariter condita pelle latent.

 

XIV, 186 Vergilius in membranis.

Quam breuis inmensum cepit membrana Maronem!

Ipsius uultus prima tabella gerit.

 

XIV, 188 Cicero in membranis.

Si comes ista tibi fuerit membrana, putato

carpere te longas cum Cicerone uias.

 

XIV, 190 Titus Liuius in membranis.

Pellibus exiguis artatur Liuius ingens,

quem mea non totum bibliotheca capit.

 

XIV, 192 Ouidi Metamorphosis in membranis.

Haec tibi, multiplici quae structa est massa tabella,

carmina Nasonis quinque decemque gerit.

© 2013 - 2020  por Latinitas Brasil. Instituto de Letras - Universidade Federal da Bahia