top of page

LENDO...

Hyginus, fab. XLII - Theseus apud Minotaurum

teseu.jpg

Maestro di Tavernello, ca. 1510-15

Theseus, posteaquam Cretam uenit, ab Ariadne Minois filia est adamatus adeo, ut fratrem proderet et hospitem seruaret, ea enim Theseo monstrauit labyrinthi exitum. Quo Theseus cum introisset et Minotaurum interfecisset, Ariadnes monitu licium revoluendo foras est egressus, eamque, quod fidem ei dederat, in coniugio secum habiturus auexit.

bottom of page