LENDO...

Hyginus, fab. XLIII - Ariadne

Ariane dormindo, séc. III a.C., Galeria Uffizi, Florença

1. Theseus in insula Dia tempestate retentus, cogitans si Ariadnen in patriam portasset, sibi opprobrium futurum, itaque in insula Dia dormientem reliquit ; quam Liber amans inde sibi in coniugium abduxit. 2. Theseus autem cum nauigaret oblitus est uela atra mutare, itaque Aegeus pater eius credens Theseum a Minotauro esse consumptum in mare se praecipitauit, ex quo Aegeum pelagus est dictum. Ariadnes autem sororem Phaedram Theseus duxit in coniugium.

© 2013 - 2020  por Latinitas Brasil. Instituto de Letras - Universidade Federal da Bahia