LENDO...

Fulgêncio, mith. (II, 1) - De iudicio Paridis

O julgamento de Páris, Peter Paul Rubens (1638-1639), Museu do Prado (Madri)

Philosophi tripertitam humanitatis uoluerunt uitam, ex quibus primam theoreticam, secundam practicam, tertiam filargicam uoluerunt, quas nos Latine contemplatiuam, actiuam, uoluptariam nuncupamus; ut etiam propheta ait: “Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit”, id est non abiit, non stetit, non sedit.

Prima igitur contemplatiua est quae ad sapientiam et ad ueritatis inquisitionem pertinet, quam apud nos episcopi, sacerdotes ac monachi, apud illos philosophi gesserunt; quibus nulla lucri cupiditas, nulla furoris insania, nullum liuoris toxicum, nullus uapor libidinis, sed tantum indagandae ueritatis contemplandaeque iustitiae cura macerat, fama ornat, pascit spes.

Secunda actiua est quae tantum uitae commodis anxiata, ornatui petax, habendi insatiata, rapiendi cauta, seruandi sollicita geritur; plus enim quod habeat cupit quam quod sapiat quaerit, nec considerat quod expediat, ubi intercedit quod rapiat; denique ideo non perstat stabile, quia non uenit honeste; hanc enim uitam penes antiquos aliqui tyranni, penes nos mundus omnis gerit.

Voluptaria uero uita est quae libidinis tantummodo noxia nullum honestum reputat bonum, sed solam uitae adpetens corruptelam aut libidine mollitur aut homicidiis cruentatur aut rapina succenditur aut liuoribus rancidatur; sed hoc penes illos Epicurei ac voluptarii, penes nos uero huiusmodi uita natura, non crimen est; et quia bonum nemo gerit, nec nasci bonum licet.

Id itaque considerantes poetae trium dearum ponunt certamina, id est Mineruam, Iunonem et Venerem de formae qualitate certantes. Ideo uero Iouem his non posse iudicare dixerunt, siue quod praefinitum mundi iudicium ignorabant, quia in libertatem arbitrii constitutum hominem crederent, —quod itaque, si uelut deus Iuppiter iudicasset, damnando duas unam tantummodo terris uitam dimitteret; sed ideo ad hominem iudicium transferunt cui liberum deligendi debetur arbitrium. Sed bene pastor, quia non ut sagitta certus et iaculo bonus et uultu decorus et ingenio sagacissimus, denique brutum quiddam desipuit et ut ferarum ac pecudum mos est ad libidinem limaces uisus intorsit quam uirtutem aut diuitias inquisiuit. Sed quid sibi tres deae de tribus uitarum ordinibus uindicent edicamus.

De Minerua

Primam uitam theoreticam, quam nos in contemplandae sapientiae honore dicimus; ideo de Iouis uertice natam dicunt, quia ingenium in cerebro positum sit, ideo armatam, quod munita sit. Gorgonam etiam huic addunt in pectore quasi terroris imaginem, ut uir sapiens terrorem contra aduersarios gestet in pectore. Cristam cum galea ponunt, ut cerebrum sapientis et armatum sit et decorum; unde et Plautus in Trinummo ait: ‘Hic fungino certe est capite, totum se tegit’. Triplici etiam ueste subnixa est, seu quod omnis sapientia sit multiplex siue etiam quod celata. Longam etiam hastam fert, quod sapientia longe uerbo percutiat. Triplici etiam ueste, quod omnis sapientia tecta extrinsecus rarius cognoscatur. In huius etiam tutelam noctuam uolunt, quod sapientia etiam in tenebris proprium fulgorem possideat. Inde etiam et conditricem Athenarum eam uolunt. Minerua denique et Athene Grece dicitur quasi athanate parthene, id est inmortalis uirgo, quia sapientia nec mori poterit nec corrumpi.

De Iunone

Iunonem uero actiuae praeposuerunt uitae; Iuno enim quasi a iuuando dicta est. Ideo et regnis praeesse dicitur, quod haec uita diuitiis tantum studeat; ideo etiam cum sceptro pingitur, quod diuitiae regnis sint proximae; uelato etiam capite Iunonem ponunt, quod omnes diuitiae sint semper absconsae; deam etiam partus uolunt, quod diuitiae semper praegnaces sint et nonnumquam abortiant. Huius quoque in tutelam pauum ponunt, quod omnis uita potentiae petax in aspectum sui semper quaerat ornatum; sicut enim pauus stellatum caudae curuamine concauans antrum faciem ornet posterioraque turpiter nudet, ita diuitiarum gloriaeque appetitus momentaliter ornat, postrema tamen nudat; unde et Teofrastus in moralibus ait: τὰ λοιπὰ γνῶθι, id est: reliqua considera, et Salomon: ‘In obitu hominis nudatio operum eius’. Huic etiam Irim quasi arcum pacis adiungunt, quod sicut ille ornatus uarios pingens arquato curuamine momentaliter refugit, ita etiam fortuna quamuis ad praesens ornata, tamen est citius fugitiua.

De Venere

Tertiam Venerem uoluptariae uitae in similitudinem posuerunt. Venerem dici uoluerunt aut secundum Epicureos bonam rem aut secundum Stoicos uanam rem; Epicurei enim uoluptatem laudant, Stoici uoluptatem damnant; isti libidinem colunt, illi libidinem nolunt. Vnde et Afrodis dicta est — afros enim Grece spuma dicitur —, siue ergo quod sicut spuma libido momentaliter surgat et in nihilum ueniat, siue quod concitatio ipsa seminis spumosa sit. Denique ferunt poetae quod exsectis falce Saturni uirilibus atque in mare proiectis exinde Venus nata sit, illud nihilominus ostendere uolens poetica uanitas quod Saturnus Grece Cronos dicitur; chronos enim Grece tempus uocatur. Abscisae ergo uires temporis, id est fructus, falce quam maxime atque in humoribus uiscerum uelut in mari proiectae libidinem gignant necesse est. Saturitatis enim abundantia libidinem creat, unde et Terentius ait: ‘Sine Cerere et Libero friget Venus’. Hanc etiam nudam pingunt, siue quod nudos sibi adfectatores dimittat siue quod libidinis crimen numquam celatum sit siue quod numquam nisi nudis conueniat. Huic etiam rosas in tutelam adiciunt; rosae enim et rubent et pungunt, ut etiam libido rubet uerecundiae opprobrio, pungit etiam peccati aculeo; et sicut rosa delectat quidem, sed celeri motu temporis tollitur, ita et libido libet momenaliter, fugit perenniter. In huius etiam tutelam columbas ponunt, illa uidelicet causa, quod huius generis aues sint in coitu feruidae; huic etiam tres adiciunt Carites, duas ad nos conuersas, unam a nobis auersam, quod omnis gratia simplex eat, duplex redeat; ideo nudae sunt Carites, quia omnis gratia nescit subtilem ornatum. Hanc etiam in mari natantem pingunt, quod omnis libido rerum patiatur naufragia, unde et Porfirius in epigrammate ait: ‘Nudus, egens, Veneris naufragus in pelago.’ Conca etiam marina portari pingitur, quod huius generis animal toto corpore simul aperto in coitu misceatur, sicut Iuba in siologis refert.

© 2013 - 2020  por Latinitas Brasil. Instituto de Letras - Universidade Federal da Bahia