LENDO...

Phaedrus, III, 12 - Pullus ad margaritam

In stercuilino pullus gallinacius

dum quaerit escam margaritam repperit.

“Iaces indigno quanta res” inquit “loco!

Hoc siquis pretii cupidus uidisset tui,

olim redisses ad splendorem pristinum.                 5

Ego qur te inueni, potior cui multo est cibus?

Nec tibi prodesse nec mihi id quicquam potis.”

Hoc illis narro qui me non intellegunt.

© 2013 - 2020  por Latinitas Brasil. Instituto de Letras - Universidade Federal da Bahia