LENDO...

Phaedrus, I, 6 - Ranae ad Solem

Vicini furis celebres vidit nuptias

Aesopus, et continuo narrare incipit:

uxorem quondam Sol cum uellet ducere,

clamorem ranae sustulere ad sidera.

Conuicio permotus quaerit Iuppiter                        5

causam querelae. Qaedam tum stagni incola:

“Nunc” inquit “omnes unus exurit lacus,

cogitque miseras arida sede emori.

Quidnam futurum est si crearit liberos?”

© 2013 - 2020  por Latinitas Brasil. Instituto de Letras - Universidade Federal da Bahia